라틴어 문장 검색

alter enim de te, Rhene, triumphus adest, inrita motorum non sunt praesagia vatum . danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 447)
ista dei vox est, deus est in pectore nostro, haec duce praedico vaticinorque deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 450)
Et ne longa suo praesagia diceret ore ,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:2)
Pastor ut Aetnaeus , cui casus ante futuros Telemus Eurymides vaticinatus erat :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 13:3)
ne sperne meae praesagia linguae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:5)
Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:2)
Nam sata Tiresia venturi praescia Manto per medias fuerat divino concita motu vaticinata vias:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 16:7)
supremumque vale pleno singultibus ore vix dixit timuitque suae praesagia mentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 41:3)
Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum vaticinor moriens, nostri solacia leti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:4)
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 17:5)
Nate dea, si nota satis praesagia nostrae mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 34:1)
parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent veri vatum praesagia, vivam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 76:3)
haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, laturum misero quem mihi rebar opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 83)
neve peregrinis tantum defendar ab armis, et Romanus habet multa iocosa liber, utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore - Ennius ingenio maximus, arte rudis - explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1195)
si quid habent igitur vatum praesagia veri, protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1066)

SEARCH

MENU NAVIGATION