라틴어 문장 검색

Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum pignera cara domus properabat sede relicta nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam nimboso ignitus coelum subtexeret aër flagrantemque diem crepitans incenderet imber, angelus hanc hospes legem praescripserat ollis emissus virtute Dei sub imagine dupla, omnis ut e portis iret domus atque in apertum dirigeret constans oculos, nec pone reflexo lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1198)
praescriptus et iam fluxerat dies:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.51)
nec Phoebo gratior ulla est, quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.7)
desine mollium tandem querellarum et potius nova cantemus Augusti tropaea Caesaris et rigidum Niphaten Medumque flumen gentibus additum victis minores volvere vertices intraque praescriptum Gelonos exiguis equitare campis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 94)
non ita Romuli praescriptum et intonsi Catonis auspiciis veterumque norma.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 153)
praescribe.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.4)
alter ubi dicto citius curata sopori membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:15)
nam neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 56:2)
apud Graecos lator earum ad iudicem vocabatur, Romanis pro contione suadere ac dissuadere moris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 77:3)
erat enim rhetorice res prorsus facilis ac parva, si uno et brevi praescripto contineretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 187:1)
Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 30:1)
quod ipsa nobis etiam natura praescribit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 163:2)
adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 206:3)
adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 41:1)
neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 173:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION