라틴어 문장 검색

ita, qui potuerint eorum praeceptorum sequi praescriptiones, erunt prudentiores singulorumque generum usum eligere poterunt in operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장12)
ita his praescriptionibus qui voluerit uti, emendatas efficiet theatrorum perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장8)
quorum secutus ingressus in hoc libro perscripsi quae satis esse putavi de aquae varietatibus, quo facilius ex his praescriptionibus eligant homines aquae fontes, quibus ad usum salientes possint ad civitates municipiaque perducere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장111)
Itaque his praescriptionibus si qui attendere voluerit ex varietate eorum eligendo in unam comparationem conferre, non indigebit auxiliis, sed quascumque res ex rationibus aut locis opus fuerit, sine dubitatione poterit explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장6)
At nonnullae ex supradictis (veluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagae, nec bene terminatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:5)
non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo utor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 213:3)
Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION