라틴어 문장 검색

Uxor vero illius quia multum prae honestate vultus sui placuit in oculis eorum, capta in praesidium Hasart abducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:4)
Princeps ergo et dominus praesidii hanc honorifice tractari jussit, dum videret si in ejus redemptione aliquid magni pretii consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:5)
«An vides, quomodo Brodoan undique Turcorum manum contrahat et vires, atque in multis millibus te et praesidium quod habes, vallare, et expugnare disponit?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:2)
Brodoan de civitate Alapia nobis factus inimicus, Turcorum undique contraxit auxilia, in brevi ad praesidium nostrum Hasart in virtute magna et copioso exercitu perventurus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:5)
Haec dux dum constanter pollicetur, legati de praesidio Hasart vehementer jucundati [0517C] et laetati sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:4)
His perlectis et agnitis, et Godefridi certus amicitiae et fidei, praesidium Hasart plurimis militum munivit armis et copiis Turcorum sibi auxiliantium, [0518A] quas e diversis accivit locis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 20:1)
His attritis, et fuga per montana et veprium condensa dilapsis, dux et caeteri comprimores ad praesidium Hasart applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:2)
Brodoan igitur ab obsidione Hasart fugato, et principe ejusdem praesidii a duce et omnibus primoribus benigne commendato, ac pacifice in sua relato, exercitus Antiochiam repedavit, et in victoria ac pace magna universi principes in ea consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:6)
- Dux ipse cum paucis Christianis praesidia inimica subvertit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 27:2)
Similiter arx et praesidium Corrovassilii assultu et virtute militum ducis, ex diversis calumniis et injuriis, quas Christianis intulerat, crematum, expugnatum, humique prostratum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 28:6)
- De socero Baldewini et de dolo Balas in praesidio Amacha.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 35:3)
Unde devovi tacite mecum ut non solum me, filiosque et uxorem meam in manu tua commendem, sed et praesidium meum Amacha, quo terram plurimam subjugare potes, tibi tradam die quam melius aptam ad id suscipiendum elegeris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:5)
» Baldewinus vero tam benigne et sibi fideliter loquenti, gavisus de susceptione praesidii, apprime credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:6)
et diem statuit, qua secundum verbum Balas sibi traditio praesidii sine aliquo fieret impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:7)
Jam die appropinquante, Balas doli sui non immemor, Turcos centum armis et loricis munitos castro Amacha induxit et per mansiunculas praesidii hac et illac insidias inclusit, ut sic Baldewinum cum suis ingredientem vivum comprehenderent, suaeque ditioni submitterent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION