라틴어 문장 검색

itaque experiar equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto, ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 16:2)
In quibus hoc non maxime enituit quod tibi omnes dant, acumen quoddam singulare, sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in te eximia et praestantia fuerunt.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 125:5)
qua re, Crasse, neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:2)
sed etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis, si intolerantius se iactant et aequabilitatem communis iuris praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:7)
et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:5)
suavitatem Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum Aeschines, vim Demosthenes habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:2)
sed hanc dico suavitatem, quae exit ex ore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 42:6)
quae vita propter tranquillitatem et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis, delectavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:4)
Tum Catulus 'haudquaquam hercule' inquit 'Crasse, mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem vel copiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 82:1)
Licet hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum olere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 99:1)
Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator - nec tamen potest aliter esse - ut suavitatem habeat austeram et solidam, non dulcem atque decoctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:1)
non enim solum acuenda nobis neque procudenda lingua est, sed onerandum complendumque pectus maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 121:3)
Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilitatem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 181:1)
Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 225:1)
Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur et actioni adferet suavitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION