라틴어 문장 검색

Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:27)
occurre benevolentia, ut non rogatus videaris praestare quod petitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:14)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
Magnam certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas, quae ideo sancta est, quia voluntaria.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:27)
Praestemus amico quidquid amoris est, quidquid gratiae, quidquid dulcedinis, quidquid caritatis;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:1)
nihil exigens, nihil praestans praeter affectum, et ipsius affectus suave quoddam prout caritas dictabat indicium.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:11)
Ita electus atque probatus, cum certum tibi fuerit, quod nihil velit, quod dedeceat, vel petere ab amico, vel praestare rogatus;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:1)
Fonte tuo sic, Phebe, tuum perfunde poetam, Vt compluta tuo mens arida flumine, germen Donet, et in fructus concludat germinis usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:3)
Vt sibi iuncta magis Nature dona resultent, Vt proprium donet donis mixtura fauorem, Solers Nature studium, que singula sparsim Munera cuntulerat aliis, cuncludit in unum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:1)
Arboribus similes tellus non inuida potus Donat et affectum pariendi suggerit illis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:4)
In medio nemoris euadit in aera montis Ardua planicies et nubibus oscula donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:1)
A nostris laribus excepta beatior aula Aera metitur, altis suspensa columpnis, Sydere gemmarum prefulgurat, ardet in auro Nec minus argenti proprio donatur honore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:3)
Verbi pauperiem redimit splendore colorum Tullius et dictis ornatus fulgura donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 20:8)
Non terre fecem redolens, non materialis Sed diuinus homo nostro molimine terras Incolat et nostris donet solacia damnis, Insideat celis animo, sed corpore terris:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:6)
Restat in ambiguo nec certa luce patescit Que nostrum, quibus auxiliis, quo calle uiarum In superas deuecta domos, donetur honore Legati, que uota Deo presentet et, instans Imbre precum, precibus diuinas compluat aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION