라틴어 문장 검색

Villae vero, quam tunc forte praeteribamus, coloni, multitudinem nostram latrones rati, satis agentes rerum suarum eximieque trepidi canes rabidos et immanes et quibusvis lupis et ursis saeviores, quos ad tutelae praesidia curiose fuerant alumnati, iubilationibus solitis et cuiuscemodi vocibus nobis inhortantur, qui praeter genuinam ferocitatem tumultu suorum exasperati contra nos ruunt, et undique laterum circumfusi passim insiliunt ac sine ullo dilectu iumenta simul et homines lacerant diuque grassati plerosque prosternunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:1)
at me relictum solum ac subsecivum cum, fastidio plerique praeteribant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:4)
at meus adhuc maerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:5)
Tantus denique ac tam liberalis cachinnus cunctos invaserat, ut ad aures quoque praetereuntis perveniret domini:
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:8)
huius mundi praeterit orbita;
(ARCHIPOETA, I49)
qua prudentes praeteris,
(ARCHIPOETA, VII4)
De voto quoque et proposito excellentissimae meditationis suae, quam semper inter prospera et adversa sua nullo modo praetermittere poterat, praetereundum esse hoc in loco utiliter non existimo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:1)
Nam quod nomina quaedam mortuorum Punica collegisti, quibus in nostram religionem festivas, ut tibi visum est, contumelias iaciendas putares, nescio, utrum refellere debeam, an silentio praeterire.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:1)
Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 4:3)
Nos autem, domine beatissime et venerabiliter suscipiende pater, si haec indicia malae conversationis clericorum, maxime cum fama non bona eos coeperit comitari, non putaverimus nisi eo modo vindicanda quo in concilio constitutum est, incipimus cogi ea quae sciri non possunt, velle discutere et aut incerta damnare aut vere incognita praeterire.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 2:5)
Spero autem vestris adiutus orationibus, quod mihi ad vos, ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit, si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia conlaetetur.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 2:10)
Nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 2:6)
quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest?
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 1:4)
Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinebit, ita ut ad presbyterum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 15:2)
Sed id quoque non Praetereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat in medium dabat et coibatur societas inseparabilis, illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur ercto non cito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION