라틴어 문장 검색

Commagenis Q. Servaeus praeponitur, tum primum ad ius praetoris translatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 56장9)
Eas litteras Latinius Pandusa pro praetore Moesiae cum militibus quis Cotys traderetur in Thraeciam misit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 66장1)
huic fascis et ius praetoris, huic legiones datas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장3)
ille eludens respondit adfuturum ubi praetor qui de veneficiis quaereret reo atque accusatoribus diem prodixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장3)
Et Considius Aequus et Caelius Cursor equites Romani quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum praetorem petivissent auctore principe ac decreto senatus puniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장1)
mihi autem neque honestum silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut praetoris aut consulis partis sustineo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장5)
C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio, P. Rutilium a M. Scauro accusatos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장2)
Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장1)
sua consulibus, sua praetoribus species;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장4)
variis dehinc et saepius inritis praetorum questibus, postremo Caesar de immodestia histrionum rettulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장5)
quod si vim praetoris usurpasset manibusque militum usus foret, spreta in eo mandata sua:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장4)
Per idem tempus Plautius Silvanus praetor incertis causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor sponte mortem sumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장1)
et erat isdem regionibus Cutius Lupus quaestor, cui provincia vetere ex more calles evenerant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 27장3)
at P. Suillium quaestorem quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstringeret e re publica id esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장6)
sic Milesios permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum praetorem Achaiae decrevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION