라틴어 문장 검색

prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton, nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII19)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
nam si in morte malumst malis morsuque ferarum tractari, non invenio qui non sit acerbum ignibus inpositum calidis torrescere flammis aut in melle situm suffocari atque rigere frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi, urgerive superne obrutum pondere terrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:6)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
Tremellius, qui ex vilico rem conperisset, scrophae cadaver sub centonibus conlocat super quos uxor cubabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:6)
duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar, rex sacrorum, P. Scaevola Sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inauguravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:3)
Nonne cubare sub multis operimentis iubentur, ut extinctus calor refoveatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:2)
Praestabit illic ipsa figendas prope Voberca prandenti feras.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIX3)
Collo nixa cubat capitque somnos, Ut suspiria nulla sentiantur;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX4)
qua parte cubaret Quaerunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCI4)
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae, Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin, Seu tua veridicae discunt responsa sorores, Plana suburbani qua cubat unda freti, Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis, Sive salutiferis candidus Anxur aquis, Mittimus, o rerum felix tutela salusque, Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, I1)
iacvitque per antrum hoc verbum de Varrone mutuatus est, qui ait in lectu temulentos iacere, sobrios cubare consuescere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6311)
amplius uno exitu in eo esse non oportet, cum ibi sit cubiturus auspicans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2008)
cubile cubandi locum dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6481)
et quamvis tradatur eos ideo ad sacra Herculis non admitti, quod serius venerint, et ideo 'custos', quoniam nec prandendi habuerint facultatem, et id quasi irreligioso datum sit quod ignorantiae eventus attulerat, tamen habent Ciceronem auctorem, qui in de domo sua Pinarium Nattam appellans sic dicit quem ego tamen credo, si est ortus ab illis, quos memoriae proditum est ab ipso Hercule, perfuncto iam laboribus, sacra didicisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2702)

SEARCH

MENU NAVIGATION