라틴어 문장 검색

si censes, coquom aliquem arripiamus, prandium qui percoquat apud te hic usque ad vesperum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 344)
me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1127)
neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum exbibit in prandium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 237)
Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 113)
sed arraboni has dedit quadraginta minas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1256)
prandium uxor mihi perbonum dedit, nunc dormitum iubet me ire:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 22)
non mihi forte visum ilico fuit, melius quom prandium quam solet dedit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 24)
non bonust somnus de prandio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 26)
Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito, qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret, quod isti dedimus arraboni.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 332)
Quas arraboni tibi dedit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 547)
sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo, qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 113)
At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere, vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 119)
Calidum prandisti prandium hodie?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 520)
is etiam me ad prandium ad se abduxit ignavissimus, ipse abiit foras, me reliquit pro atriensi in aedibus, ubi nec leno neque illae redeunt, nec quod edim quicquam datur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 52)
pro maiore parte prandi pignus cepi, abii foras;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 53)

SEARCH

MENU NAVIGATION