라틴어 문장 검색

Quoque magis miseros undae ieiunia solvant, Non super arentem Meroen Cancrique sub axe, Qua nudi Garamantes arant, sedere:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:43)
Utque calor solvit, quem torserat aera ventus Incensusque dies, manant sudoribus artus, Arent ora siti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:54)
Alcime, quem raptum domino crescentibus annis Labicana levi caespite velat humus, Accipe non Pario nutantia pondera saxo, Quae cineri vanus dat ruitura labor, Sed faciles buxos et opacas palmitis umbras Quaeque virent lacrimis roscida prata meis Accipe, care puer, nostri monimenta doloris:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXVIII1)
Hos tibi vicinos, Faustine, Telesphorus hortos Faenius et breve rus udaque prata tenet.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXIV1)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
et omnis gerundi modus tam ab agentis quam a patientis significatione similiter profertur, ut cantando tu illum, id est dum cantas, et frigidus in pratis cantando rumpitur anguis, id est dum ei cantatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7133)
arentem pro aridum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3501)
rimatur pascitur, ut rimantur prata Caystri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5991)
quod significatur in georgicis, ut et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7013)
alibi alta liber aret in ulmo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5542)
arentem in silvam pro 'aridam'. virgvlta sonantia lauro quaeritur quid sit 'virgulta sonantia lauro'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5221)
sat prata biberunt aut intellegimus hunc exisse, ut iuberet pueris suis ut arva inrigarent, quod illis cantantibus factum est, et re vera dicit 'rivos claudite':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1111)
ipse sed in pratis a. i. s. r. m. i. c. m. v. l. hoc in hono- rem vel laudem Augusti refert.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 431)
et hoc ideo, quia, ut diximus, he- roum animae habitant vel in fontibus vel in nemoribus, ut "lucis habitamus opacis riparumque toros et prata recentia rivis incolimus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 403)
aut certe 'ipsi' referamus ad haedos et caprum, ut 'per prata Iuvenci' fluminis intellegamus Venetiam, quae est haud longe a Mincio, cuius est delicias commemoraturus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 112)

SEARCH

MENU NAVIGATION