라틴어 문장 검색

frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:1)
nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 69:1)
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 70:1)
ridendi vero, qui velut legem prooemiis omnibus dederunt, ut intra quattuor sensus terminarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:3)
sermonem a persona iudicis aversum, quae ἀποστροφή dicitur, quidam in totum a prooemio , nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 72:1)
interim tamen et est prooemio necessarius sensus aliquis, et hic acrior fit atque vehementior ad personam derectus alterius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 73:1)
et Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prooemio convertit, et M. Tullius, cum pro aliis quibusdam, ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad Tuberonem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 75:1)
haec de prooemio, quotiens erit eius usus, non semper autem est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:10)
contraque est interim prooemii vis etiam non exordio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 82:1)
alterum est, de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prooemio subiicienda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 113:1)
ergo hae quoque quaestiones vim prooemii obtinebant, cum omnes iudicem praepararent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 115:1)
Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 117:1)
sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes, quibus extrema (ut praecepi) prooemii parte ad intentionem praeparandus est iudex;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:3)
quas causas occidendi , quos adsumpserit conscios, quemadmodum disposuerit insidias, probationis loco dicam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 137:2)
narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 164:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION