라틴어 문장 검색

ac post praeturam confestim inito consulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 3:2)
Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore umero consideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:1)
sortitus est et de altero consulatu in quartum annum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:2)
primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore summotus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 9장 1:2)
Consulatus super pristinum quattuor gessit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:1)
Britannicum uicesimo imperii die inque secundo consulatu, natum sibi paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et plebi per spectacula gremio aut ante se retinens assidue commendabat faustisque ominibus cum adclamantium turba prosequebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 2:3)
functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti perseuerauerunt omnes in eodem cognomine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:1)
at in consulatu Allobrogibus Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter sollemnia triumphi prosequente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 1:3)
huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:2)
praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:3)
Consulatus quattuor gessit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 14장 1:1)
consulatum in senos plerumque menses dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:4)
sed absterritus non tam paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 2:1)
eius nepos ob repulsam consulatus infensus Iulio Caesari, cuius legatus in Gallia fuerat, conspirauit cum Cassio et Bruto, propter quod Pedia lege damnatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 2:2)
pater consulatu functus, quanquam breui corpore atque etiam gibber modicaeque in dicendo facultatis, causas industrie actitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION