-
Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:2)
-
Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:6)
-
Phaenomena Universi, sive Historia Naturalis et Experimentalis ad condendam Philosophiam.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 5:2)
-
Quare existimamus nos sensus (a quo omnia in naturalibus petenda sunt, nisi forte libeat insanire) antistites religiosos, et oraculorum ejus non imperitos interpretes, nos praestitisse:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:7)
-
hoc est, omnigenam experientiam, atque historiam naturalem ejus generis quae possit esse ad condendam philosophiam fundamentalis.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:3)
-
denique historia naturalis, levis et inops, vitiosissimam materiam intellectui ad philosophiam et scientias congesserunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 27:6)
-
Hujus autem exordia omnino a naturali historia sumenda sunt, eaque ipsa novi cujusdam generis et apparatus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 29:1)
-
Primo enim eam proponimus historiam naturalem, quae non tam aut rerum varietate delectet aut praesenti experimentorum fructu juvet, quam lucem inventioni causarum affundat, et philosophiae enutricandae primam mammam praebeat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:1)
-
Atque Historiae nostrae Naturalis officium tale est.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:5)
-
In delectu autem narrationum et experimentorum melius hominibus cavisse nos arbitramur, quam qui adhuc in historia naturali versati sunt.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:1)
-
ita eadem nos movit ratio ut solliciti atque etiam anxii simus ne ab initio, cum veluti infantiam philosophiae sub historia naturali tractemus et curemus, illa alicui vanitati assuescat.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:7)
-
Atque per hujusmodi (qualem describimus) Historiam Naturalem, aditum quendam fieri posse ad naturam tutum et commodum, atque materiam intellectui praeberi probam et praeparatam, censemus.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 35:3)
-
Ad opera nil aliud potest homo, quam ut corpora naturalia admoveat et amoveat:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 11:1)
-
id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:5)
-
Quae tamen definitiones, in naturalibus et materiatis, huic malo mederi non possunt;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:11)