라틴어 문장 검색

Sed Caesari futura caedes euidentibus prodigiis denuntiata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 81장 1:1)
Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae factum publice, quo denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam parturire;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 3:1)
et mox, cum Illyricum petens iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, euenit ut summum numerum iacti ab eo ostenderent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 3:2)
uicina uero urbi oracula etiam dis[s]icere conatus est, sed maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas deuectasque Romam non repperisset in arca nisi relata rursus ad templum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 63장 1:3)
Futurae caedis multa prodigia extiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 1:1)
prodigiorum loco habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paulo prius acciderant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 3:4)
suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 5:1)
Apud Iudaeam Carmeli dei oraculum consulentem ita confirmauere sortes, ut quidquid cogitaret uolueretque animo quamlibet magnum, id esse prouenturum pollicerentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 6:1)
nam cum inter cetera prodigia Mausoleum derepente patuisset et stella crinita in caelo apparuisset, alterum ad Iuniam Caluinam e gente Augusti pertinere dicebat, alterum ad Parthorum regem qui capillatus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 4:2)
sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere, aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe confirmatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 5장 1:2)
Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 17:1)
gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 19:5)
Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero, ut id faceret, etiam oraculo monitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 4:1)
A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat conpositisque rebus ita, ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 6:1)
Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION