라틴어 문장 검색

vinctus praefectus castrorum Iulius Gratus, tamquam fratri apud Othonem militanti proditionem ageret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoniani sub eodem crimine vinxissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장5)
interruptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an proditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장3)
et hostili murmure excepti, plerisque suorum ignaris quae causa salutandi, metum proditionis fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장4)
praetorianus miles non virtute se sed proditione victum fremebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장12)
proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium itineris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장4)
mox Patavii secretum componendae proditionis quaesitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장9)
rapiuntur arma metu proditionis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장3)
nox proditioni electa, ut ceteris ignaris soli in principia defectores coirent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장4)
sed ubi totis castris in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, vastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장7)
namque Fabium Valentem profectum ab urbe adceleraturumque cognita Caecinae proditione coniectabat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장2)
illos esse campos, in quibus abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam possent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장2)
nam ignominiam consumpsistis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장9)
atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장3)
postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili finis impositus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장5)
simul conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distantibus et proditio sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION