라틴어 문장 검색

iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:4)
quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:1)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
Tum fortuitum feles contubernium Fraude et scelesta sic evertit malitia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.4)
Malorum quamvis ista fuerint munera Mihique invisa, ut non offendar surripi, Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.3)
Urnis scelestas Danaides portant aquas, Pertusa nec complere possunt dolia;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.4)
Ego quo scelesta furis attraxit manus, Ibi sorte tristi fata deflebo mea.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Equus quadrigalis in pistrinum venumdatus: Ferendum esse aequo animo quicquid acciderit.6)
Quod si stulta negas, index anteacta fatebor, Et veniam culpae proditor ipse meae, Quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, Narrabo dominae, quotque quibusque modis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 816)
Proditor in medio Tantalus amne sitit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1222)
Proditor ut saevi periit auriga tyranni, Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:8)
"iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2240)
Quamquam est scelestus non committet hodie unquam iterum ut vapulet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 114)
Ne me attigas Sceleste.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4154)
nunc ego et Illam scelestam esse et me miserum sentio;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 133)
Exi foras, sceleste:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 46)

SEARCH

MENU NAVIGATION