라틴어 문장 검색

igitur affatu secundo vel potius benedictione donatus ipse quoque rependo alterum salve, obsequia combinans numeris aequata, non meritis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:2)
demittit clipeum regisque ad lumina versus attonitum factis inopinaque monstra paventem, sicut erat, nudis Lycomedem adfatur in armis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:92)
occupat illa manu blandeque adfata paventem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권106)
Digreditur multum cunctata in limine mater, dum repetit monitus arcanaque murmura figit auribus et tacito dat verba novissima vultu, tunc excepta freto longe cervice reflexa abnatat et blandis adfatur litora votis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권159)
mox igne genas et sanguine torquens nec socios nec castra videt, sed caecus et absens nunc superum magnos deprendit in aethere coetus, nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum licia, turiferas modo consulit anxius aras flammarumque apicem rapit et caligine sacra pascitur, exsiliunt crines rigidisque laborat vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus, tandem fessa tremens longis mugitibus ora solvit, et oppositum vox eluctata furorem est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권208)
hic spumante salo iaciens tumida exta profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권5)
hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis ore manuque levi numquam frustrata sagitta, agmine de medio tenera sic dulce profatur voce - pharetrati pressere silentia fratres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam31)
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam74)
tunc immane gemens foedatusque ora tepentes adfatur cineres:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum66)
ipse etiam immensi reparator maximus aevi attollit vultus et utroque a limine grates Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum omnia iussisti componere bella novique in leges iurare fori, levat ecce supinas hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici6)
et colla rotat novisque late bacchatur spatiis viamque replet, tunc sic virgineo profatur ore:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana34)
"hic suetus dare iura parens, hoc caespite turmas adfari;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii55)
omnia namque animo complexus et omnibus auctor qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat Aoniis vincire modis seu voce soluta spargere et effreno nimbos aequare profatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum36)
Tydea iam socium coeptis, iam pectore fido aequantem ruras - tantus post iurgia mentes vinxit amor - socerumque adfatur tristis Adrastum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권138)
"alio mihi debita fato summa dies, vetitumque dari mortalibus armis, sed me vester amor nimbisque arcana profari Phoebus agit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권247)

SEARCH

MENU NAVIGATION