라틴어 문장 검색

Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장22)
De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장36)
Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 26:2)
Scipio interim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.
(카이사르, 아프리카 전기 79:3)
Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi.
(카이사르, 아프리카 전기 85:3)
Pompeio profugissent, cum … et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, … quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 1:2)
Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:13)
Nostri dum incendio detinentur, illi profugiunt et ab equitibus conciduntur.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:8)
saucius Pompeius naves viginti occupat longas et profugit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:5)
Didius qui [ad] Gadis classi praefuisset… ad quem simul nuntius adlatus est, confestim sequi coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:6)
Partim pedibus et equitatu ad persequendum celeriter iter faciebant, item confestim consequentes.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:7)
Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:1)
Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:11)
Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:4)
Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate magna velis profugit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION