라틴어 문장 검색

Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)
se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
(카이사르, 내란기, 1권 22:8)
Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus;
(카이사르, 내란기, 1권 24:5)
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 30:9)
praemissos etiam legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes, quos ab urbe discedens Pompeius erat adhortatus, ne nova Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos memoriam expellerent.
(카이사르, 내란기, 1권 34:3)
ex Massiliensium classe V sunt depressae, IV captae, una cum Nasidianis profugit;
(카이사르, 내란기, 2권 7:4)
simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent.
(카이사르, 내란기, 2권 20:4)
Hispanis, quod praesidia expulissent;
(카이사르, 내란기, 2권 21:3)
Hac fugientium multitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque multum afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt.
(카이사르, 내란기, 2권 35:5)
multi perterriti profugiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 38:9)
His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 9:12)
illum Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in Italia atque Hispania civium Romanorum centum atque XXX;
(카이사르, 내란기, 3권 10:9)
Quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius.
(카이사르, 내란기, 3권 12:5)
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent.
(카이사르, 내란기, 3권 32:10)
Locum se aequum ad dimicandum dedisse, potitum esse hostium castris, expulisse ac superasse pugnantes.
(카이사르, 내란기, 3권 73:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION