라틴어 문장 검색

nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:4)
In omni genere quadrupedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius 1 patri similior est progenies, quam matri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 1:1)
Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofae et porcis imponat, et sive per literas sive per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 12:2)
Observare itaque dum edant ova, et confestim circumire oportebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae quoque die sint edita, et quam recentissima supponantur glucientibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 4:1)
Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 2:1)
Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natae sint:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 2장 4:1)
Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eliditur 3 ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 1:2)
Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas 4 vel tres alvorum plebes in unum contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 1:3)
en stirps et progenies tot consulum, tot dictatorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장9)
adeo neminem isdem in terris ortum qui principem locum impleat, nisi exploratoris Flavi progenies super cunctos attollatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장8)
ille praetorianos toti Caesarum domui obstrictos memoresque Germanici nihil adversus progeniem eius atrox ausuros respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장8)
an quia veram progeniem penatibus Caesarum datura sit?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장11)
Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit appellavitque Augustam dato et Poppaeae eodem cognomento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장1)
quae mala primum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias manant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 2:2)
nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION