라틴어 문장 검색

corpus id, quod minime tenue, maximeque lati pectoris atque setosi est, cujusque cartilago exigua et carnosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 6:6)
Modo cum distentione nervorum prolabitur aliquis, modo sine illa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 2:1)
protinus eo genere victus habito, qui supra comprehensus est, exspectandus est dies, quo prolabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 4:5)
Si quando quis in eam prolapsus est, tum oleo leniter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus potius, quam virilibus, debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 13:3)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
item quodcumque musculum, aut nervum, aut arteriam, aut membranam, aut os, aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:3)
Ea timeri potest, ubi laesum est vel os, vel nervus, vel cartilago, vel musculus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 37:3)
si nervi, vel cartilago, vel aliquid ex eminentibus, quales aures, vel labra sunt, Polyidae sphragidem.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 44:4)
aliae intra carnem desinunt, aliae ad ossa aut cartilaginem penetrant, aut, ubi neutrum horum subest, ad interiora perveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:1)
itemque, si fistula os, vel cartilaginem, vel nervum, vel musculum laesit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:5)
At cartilago ubi subsit, ipsa sedes docet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 48:1)
Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est, eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 33:4)
Sub his emortui vermes in primam auris partem prolabuntur, unde facillime educi possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 18:6)
Nam venter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras vulneris suturae comprehendunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 7:8)
in iis vero, quae cedunt, aut melli simile aliquid, aut tenui pulticulae, aut quasi rasae cartilagini, aut carni hebeti et cruentae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VI De gangliis, de meliceride, et atheromate, et steatomate, capitis tuberculis. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION