라틴어 문장 검색

deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae jungatur, digitoque inde promatur, et super ventrem cum duabus suis tunicis collocetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 2:6)
quae ex stercore, ex cruditate eo delapso, fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 2:2)
Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 4:1)
si plus est, sinere oportet dependere quantum ex utero prolapsum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 2:4)
Neque vero, si discisso ventre id prolapsum forfice praeciditur, quum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:5)
deinde, non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his nodis praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIV De rainice inguinis. 1:3)
Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 4:3)
Sunt enim quidam non asperi tantummodo, sed spinosi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in cervicem, sine ullo periculo eximuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 17:2)
Nam, si compresso vulvae ore id tentatum est, non emittente eo, infans abrumpitur, et unci acumen in ipsum os vulvae delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 5:2)
quia fere, majore parte extracta, caput in vacuam vulvam prolabitur, extrahique sine summo periculo non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 7:7)
siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:2)
si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavum recipiat, ut eo insistente, circumactus modiolus delabi non possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:3)
et a planta moram, quae simul et sustineat eam, et delabi non patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 23:4)
Caput enim numquam compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 4:5)
Rursum, qui nervorum vitio prolapsi sunt, compulsi quoque in suas sedes iterum excidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION