라틴어 문장 검색

nam pater, excusso saluit cum tegmine proles ovaque maternus rupit hiulca tepor, protinus implumes convertit ad aethera nidos et recto flammas imperat ore pati.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:2)
"rex o stellantis Olympi, talis perdomito redeat mihi filius hoste, Hyrcanas populatus opes aut caede superbus Assyria, sic ense rubens, sic flamine crebro turbidus et grato respersus pulvere belli, armaque gaviso referat captiva parenti."
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:11)
Hennaeae Cereri proles optata virebat unica, nec tribuit subolem Lucina secundam fessaque post primos haeserunt viscera partus infecunda quidem;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:55)
vitulam non blandius ambit torva parens, pedibus quae nondum proterit arva nec nova lunatae curvavit germina frontis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:58)
fines invade Sicanos et Cereris prolem patulis inludere campis, crastina puniceos cum lux detexerit ortus, coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta, me quoque, saepe soles.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:116)
hic elementorum seriem sedesque paternas insignibat acu, veterem qua lege tumultum discrevit Natura parens et semina iustis discessere locis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:132)
Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris, mox dolor, aequali tendit per gramina passu nec membris nec honore minor potuitque videri Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:21)
Viderat herboso sacrum de vertice vulgus Henna parens florum curvaque in valle sedentem compellat Zephyrum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:36)
ille ego Saturni proles, cui machina rerum servit et immensum tendit per inane potestas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:156)
iam felix oritur proles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:204)
tu mea, tu proles?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:39)
"heu dira parens nataeque peremptae immemor!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:42)
"Iam non ulterius Phrygia tellure morabor, sancta parens:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:57)
quae non mihi pignus ob unum cedebat numerosa parens!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:267)
en aurea nascitur aetas, en proles antiqua redit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION