라틴어 문장 검색

Intellecto hoc solamine, quod promiserat Meravis, multum gavisi sunt cives Assur, et ab illo die portis apertis, ipsi et omnia armenta secure in agros procedebant, sed non tamen longe ab urbe.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:3)
Baldewinus benigne legationi et verbis eorum aurem adhibuit, promittens se post non multum temporis, rebus suis ordinatis, Jerusalem velle descendere et, Deo prosperante, regnum consilio eorum suscipere atque disponere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:9)
Tandem [0593C] Tankradus anxius quid ex tertia admonitione faceret, consilium cum suis iniit, qualiter inter Japhet et Assur altera ex ripa fluminis, quod has duas civitates dividit, regi responderet ac loqueretur, si ei gratum foret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:5)
Rex quidem consilio suorum pepercit viris, pacifice eos prodire promittens cum omnibus quae collo deferre possent et usque in Ascalonem conductum eis sine respectu mortis largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:8)
Vos gratis vota fidelium in deliciis vestris applicatis, angustiam et penuriam nostram ignoratis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:3)
- Patriarcha ratione victus, milites se procurare promisit, quod tamen implere contempsit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 122:2)
His dictis, tandem patriarcha rege a viro litteris erudito convictus, ex consilio fratris Mauritii triginta milites in conventione solidorum se procurare [0601C] promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:8)
Ubi in duobus locis infringentes et intrantes, imprimis juvenem de sanguine ipsius imperatoris peremerunt, deinde leonem domitum, qui erat gratissimus in palatio imperatoris, occiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 8:6)
ac leones duos domitos et sibi gratissimos, imperatori pro munere misit per Gerhardum archiepiscopum, et episcopum de Barcinona, ad confirmandum foedus et amicitiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:2)
promittens se deinceps omnibus misericordiam [0626B] fieri, regem Baldewinum se velle honorare et amare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:4)
Quapropter si omnibus nostris nunc foret gratum, in hac ultima necessitate regi Baldewino urbem reddi et aperiri oportet, priusquam armis illius pereamus, et pereuntes nec vitam nec urbem ad extremum teneamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:6)
- Ubi Alexius imperator pro redemptione Boemundi copiosam promisit pecuniam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 65:3)
- Solymanus propter pecuniam ab imperatore promissam Donimanum bello fatigat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 67:3)
Quapropter accepto consilio, urbem fideli custodia munivit, ac cives confortans, sine diutina mora se cum his adversariorum turmis confligere et viriliter agere promisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 84:3)
verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION