라틴어 문장 검색

Nam si tu mihi quamvis eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:2)
Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans Voces tristificas chartis promebat Etruscis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:3)
tum quis non artis scripta ac monumenta volutans voces tristificas chartis promebat Etruscis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 32:3)
admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 15 4:4)
nunc certe promenda tibi sunt consilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 18 4:10)
scripseras ut HS X_I_I_ permutarem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 24 6:3)
sed quaero, quod illi opus erit, Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 24 2:5)
nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 27 4:3)
qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 8:6)
se ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 17 8:4)
nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requiem quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper aliquid ex se promat, quod alios delectet, ipsum laudibus inlustret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 14 1:7)
verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 1:7)
sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi sedes, e quibus argumenta promuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 2:3)
Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere et Fingite inquit nos antrum Cyclopis intrasse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:11)
Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus inimicis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION