라틴어 문장 검색

Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 189:3)
eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 196:1)
hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos nisi in provinciam exirent denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 215:1)
ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 216:3)
Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem L. Villius Annalis inter peregrinos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 333:1)
nam praetores propter iurisdictionem maturius sortiti erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 163:2)
hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, quae publica vectigalia aut ultro tributa C. Claudius et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 176:1)
his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 209:1)
additus est his tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iurisdictio erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 247:1)
sed Imperium est iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo comprehendens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:32)
sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 328:1)
Et cum ad iuste edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum persuasit iurisdictionem etiam persuaserit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:23)
Et cum iurisdictio temporalis finita sit et omne finitum per finitas decisiones assummatur, sequeretur quod iurisdictio prima posset annichilari:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:40)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)
nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confandique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem tribuni promulgarent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION