라틴어 문장 검색

Distinctionis gratia nominemus DG ordinatam primam, dg ordinatam novam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 65:9)
Lineam autem AP in Propositione priore Cycloidem extra Globum, alteram in posteriore Cycloidem intra Globum distinctionis gratia nominabimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. X. De Motu Corporum in Superficiebus datis, deq; Funipendulorum Motu reciproco. 17:1)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
paulatim a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 137:1)
quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 174:2)
cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo troiae qui primus ab oris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 175:2)
pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 195:2)
sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 196:2)
eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 199:1)
interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:1)
crescit orati minus aperte, sed nescio an hoc ipso efficacius, cum citra distinctionem in contextu et cursu aliquid priore insequitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:1)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
adverbia quoque et pronomina variantur, hic illum vidi iuvenem, - bis senos cui nostra dies, - hic mihi responsum primus dedit ille petenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 207:1)
Huic diversam volunt esse distinctionem, cui dant nomen παραδιαστολήν qua similia discernuntur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:7)
cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 236:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION