라틴어 문장 검색

dicendo autem 'ipse' ignotae personae hoc pronomine addit dignitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3432)
Graeca enim monosyllaba, quae ad nos transeunt, crescunt in obliquis casibus et in genetivo et dativo tantum singularibus ultimae syllabae accentum dant, ut 'Panos Pani, lyncos lynci'. plurales etiam isti duo ita habent accentum, licet ad nos transire non possint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 3113)
nam sunt quaedam pronomina, quae addita nominibus faciunt digni- tatem, ut "ipse modo Aeneas" et "Turnus ego". sane in Numae le- gibus cautum est, ut, siquis inprudens occidisset hominem, pro capite occisi agnatis eius in cautione offerret arietem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 434)
cum matre legentem deest pronomen, et ideo vel huius vel puellae matrem intellegere possumus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 383)
nam 'hic bos' et 'o bos' producitur, sicut 'his bubus' et 'ab his bubus'. nam reliqui omnes casus brevem habent syllabam primam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 863)
genetivus enim aut par debet esse nominativo aut una syllaba maior, ut 'musa musae', 'doctor doctoris';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1654)
et sciendum est, Vergilium vites quoque arbores dicere, ut "nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret". et 'hactenus', ut multi volunt, una pars orationis est, et est adverbium significans 'hucusque'. alii duas partes volunt, pronomen et adverbium, ut sit 'tenus hac', sicut "et crurum tenus a mento pale- aria pendent";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 12)
tunc enim 'r' in 's' muta- tur, cum longa opus est syllaba, ut 'color colos' 'labor labos';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2564)
hic autem non solum longam non facit syllabam, sed etiam excluditur 's' cum superiore vocali:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2565)
'flabra' producta prima syllaba legendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2936)
nam male quidam 'ardentis Caesaris' accipiunt, ut 'is' communis sit syllaba.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 463)
Ita est tibi iuris consultus ipse per se nihil nisi leguleius quidam cautus et acutus, praeco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:4)
est autem paean hic posterior non syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi et longa:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:4)
" Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa plerumque syllaba terminari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:8)
ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION