라틴어 문장 검색

paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito, sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, vi aperta propalam usurus, quando parum dolus profuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 262:2)
pertinacius Quinctius in incepto perstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 309:2)
haec propalam dicebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 408:1)
ad quod pars maior receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 544:2)
senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 92:1)
senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid sperans aut petens venerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 601:1)
praesens quoque in eadem perstas impudentia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 165:3)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
nec is qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 86:1)
postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum quos interfecisset comprehensos in custodia haberet et tempore alium alio tolleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 26:1)
patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:2)
nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 567:1)
quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 78:1)
armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:2)
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION