라틴어 문장 검색

tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 11:2)
potest etiam inprudens et rudis et unus e turba, utique dum prope est ab accepto;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 8:4)
Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 3:4)
Prope est, ut omnes sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:4)
prope est enim, ut libenter damnet, qui cito ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:2)
prope est, ut inique puniat, qui nimis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 88:3)
misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:4)
iubebat illum transire cum aliquamdiu locum dixerat:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 8:4)
ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi uocitati sunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 10:8)
tempore, quo personam publicam portas, gratiae te privatae memorem semper esse oportere, biennium prope clauditur, quod te praefectum praetorio Galliarum non nova vestra dignatione sed nostro affectu adhuc vetere gaudemus, qui, si Romanarum rerum sineret adversitas, aegre toleraremus, nisi singulae personae, non dicam provinciae, variis per te beneficiis amplificarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 1:8)
Prope est ut libenter damnet, qui cito.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P26)
Prope est ut non aeque damnet, qui nimis.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P27)
Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si1 non deliquisset ultimo in Christum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:2)
et dum aliquandiu uno in loco infirmitatis necessitate teneretur, in uicina, qua manebat, casula exarsit incendium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.3)
Ferunt autem, quia, cum de prouincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suaeque genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi uir, qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conuentu seniorum rettulerit, quia nil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines indomabiles, et durae ac barbarae mentis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION