라틴어 문장 검색

Uterque horum a partibus Suffolciae in Cantium pervenerunt, ubi non solum clam et per susurros rumores spargebant Wilfordum istum verum comitem Warwici esse, verumetiam frater ille populum ad credendum propensiorem expertus impudentissime conciones de ea re ad populum habuit, eosque ut in auxilium suum properarent hortatus est, unde uterque comprehensus est et supposititius comes morte affectus, frater autem perpetuo carceri damnatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:10)
Quorum centum millia solvi debebant post decem dies a solennizatione matrimonii, altera vero centum millia aequis portionibus proximis duobus annis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 9:2)
utque extaret simul signum aliquod honestae suae et propensae in generis humani commoda voluntatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:24)
Ita fit, ut aut artes receptas insanis pretiis aestimantes nil amplius quaerant, aut seipsos plus aequo contemnentes vires suas in levioribus consumant, in iis quae ad summum rei faciant non experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:3)
Peractis autem votis, ad homines conversi, quaedam et salutaria monemus et aequa postulamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:1)
Deinde ut suis commodis aequi, exutis opinionum zelis et praejudiciis, in commune consulant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:5)
quae per se sufficere possent, si intellectus humanus aequus et instar tabulae abrasae esset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:10)
vel propter differentias impressionum, prout occurrunt in animo praeoccupato et praedisposito, aut in animo aequo et sedato, vel ejusmodi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:6)
cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:11)
tantoque major adhibenda in hujusmodi placitis est cautio, ut intellectus servetur aequus et purus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:4)
Neque propterea aequum est verae memoriae fidem derogari, quod a fabulis illa quandoque laesa sit et violata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:8)
Nemo adhuc tanta mentis constantia et rigore inventus est, ut decreverit et sibi imposuerit theorias et notiones communes penitus abolere, et intellectum abrasum et aequum ad particularia de integro applicare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:1)
et in fluxibus eadem superficies sit magis plana et aequa, redeuntibus scilicet aquis ad priorem suam positionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:4)
At circulationes illas in liquidis, per quas illa dum pressa sint, antequam se liberare possunt, se invicem relevant, ut compressionem illam ex aequo tolerent, motui libertatis verius assignamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:18)
Per aequilibrium, ut in bilancibus, quae stant si aequa sint pondera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION