라틴어 문장 검색

Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 1:4)
quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis, in quam videatur propensior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 27:1)
fiducia ipsa solet opinione arrogantiae laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 42:1)
ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:2)
velut propensius, eum qui recte valeat in crastinum perventurum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 110:3)
verte, ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 39:2)
nam et deiecto et arrogantia et in latus inclinato languor et praeduro ac rigente barbaria quaedam ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 216:2)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:1)
"quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:6)
Quid opus arrogantia vultus, quid tumore verborum?
(세네카, 행복론, Liber II 46:2)
Tibi autem, homini natura optimo et ad beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satis facit.
(세네카, 행복론, Liber V 4:1)
nihil enim firmi habet, qui in incerta propensus est.
(세네카, 행복론, Liber VII 13:3)
itaque in locum rei succedit tam propensa voluntas et cupida reddendi.
(세네카, 행복론, Liber VII 82:2)
in cuius animo nihil hostile, nihil efferum est, qui potentiam suam placide ac salutariter exercet approbare imperia sua civibus cupiens, felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicarit, sermone adfabilis, aditu accessuque facilis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabilis, aequis desideriis propensus, etiam iniquis non acerbus, a tota civitate amatur, defenditur, colitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION