라틴어 문장 검색

senatus ea re audita decrevit uti P. Iunius Brutus, qui propraetor in Etruria esset, provincia exercituque traditis uni, cui videretur ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei provincia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 682:1)
Postumio praetore in Etruriam missae sunt, profectusque in Hispaniam est P. Iunius propraetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 683:2)
in senatu tradunt librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 706:1)
litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere ne sine imperio provincia esset maturare eum proficisci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 222:1)
per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P. Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset, mortuum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 15:1)
Sempronius propraetores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 559:2)
o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum meum hic in pacato oppido luci deripier in via, qui liber ad vos venerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 726)
etiamque auctorem habemus Lucium Mummium, qui diruto theatro Corinthiorum ea aenea Romam deportavit et de manubiis ad aedem Lunae dedicavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장18)
Quis pro indignitate ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 4:2)
nam primum secundumque ac tertium Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:4)
prorogatum et P. Iunio propraetori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 579:2)
ex Gallia legiones quae sub C. Laelio fuerant ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, et qui in Sicilia esset dimitti exercitum, et classem quae ibi esset Romam reduceret M. Sempronius propraetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 427:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION