라틴어 문장 검색

quippe oppidana lascivia in vicem incessentes probra, dein saxa, postremo ferrum sumpsere, validiore Pompeianorum plebe, apud quos spectaculum edebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장2)
plusque infamiae id incendium habuit quia praediis Tigellini Aemilianis proruperat videbaturque Nero condendae urbis novae et cognomento suo appellandae gloriam quaerere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장5)
sin proprium periculum increpuit, non hercule lorica et gladius in acie firmius munimentum quam reo et periclitanti eloquentia, praesidium simul ac telum, quo propugnare pariter et incessere sive in iudicio sive in senatu sive apud principem possis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 5:2)
quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos incesseret!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 24장 1:4)
Pompeio abstinerent, et ad incessendos principes viros, ut est natura invidiae, populi quoque et histriones auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratoribus faces admovebant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 1:2)
accendebat odium eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim discors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 60장2)
certatim, ut quisque animo ignavus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et Marium Celsum - nam eos quoque Otho praefecerat - variis criminibus incessebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장10)
dum legiones de ordine agminis sortiuntur, equites prorupere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장5)
ut cuique audacia vel formido, in primam postremamve aciem prorumpebant aut relabebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장13)
tum ipse exercitusque, ut nullo aemulo, saevitia libidine raptu in externos mores proruperant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 73장3)
dum Antonius quidnam agendum consultat, aviditate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum prorupit impulitque Vitellianos modica caede;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장2)
utque cumulos super et recentia caede vestigia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et victos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장2)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장9)
agit grates Vitellius et ad tuendam urbem prorumpere iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION