라틴어 문장 검색

prosequitur volucer late comitatus Amorum tranquillumque choris quatitur mare.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:100)
ante fores iam pompa sonat, pilentaque sacra praeradiant ductura nurum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:184)
huc ades et tantae nobis edissere causas laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet, quae nova dotetur virgo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae31)
non aspernata rogantem amphitheatrali faveat Latonia pompae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:156)
Ionium tegitur velis ventique laborant tot curvare sinus servaturasque Corinthum prosequitur facili Neptunus gurgite classes, et puer, Isthmiaci iam pridem litoris exul, secura repetit portus cum matre Palaemon.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:282)
Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu per Ligurum populos solito conspectior ires atque inter niveas alte veherere cohortes, obnixisque simul pubes electa lacertis sidereum gestaret onus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:338)
Tertia Romulei sumant exordia fasces terque tuas ducat bellatrix pompa curules;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:1)
ut rauco reduces tractu detorsit habenas, nox sua prosequitur currum, lux redditur orbi.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:144)
nec minus adsiduis flagrant elidere saxis prodigiale caput, quod iam de cuspide summa nutabat digna rediens ad moenia pompa.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:262)
iamque parabantur pompae simulacra futurae Tarpeio spectanda Iovi:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:161)
hunc civis dignare chorum conspectaque dudum ora refer, pompam recolens ut mente priorem, quem tenero patris comitem susceperat aevo, nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret."
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:184)
veteres actus primamque iuventam prosequar?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:7)
"si vos adeo Stilichone curules augeri flagratis" ait "quas sola iuvare fama potest, quanto me dignius incitat ardor, ut praesente fruar conscendentemque tribunal prosequar atque anni pandentem claustra salutem?"
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:122)
strepitus fastidit inanes inque animis hominum pompa meliore triumphat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:20)
Cyrnaeis Siculisque iugis venata virago Nebrophone cervos aliasque in vincula cogit non saevas pecudes, sed luxuriantes harenae delicias, pompam nemorum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:158)

SEARCH

MENU NAVIGATION