라틴어 문장 검색

comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:2)
Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro qui publicatus erat locando - locavit autem omnem frumento - tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 31:1)
nudi in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii expromebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 444:1)
servus erat Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 351:2)
nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia statuta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 309:1)
suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 52:3)
ibo ad forum atque haec Demiphoni eloquar, me istanc capillo protracturum esse in viam, nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 4136)
nam postquam hic eius rem confregit filius videtque ipse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam virginem, simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendavit virginem gnatam suam et rem suam omnem et illum corruptum filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2110)
id enim magis erat institui dignum, quod athletae sua corpora exercitationibus efficiunt fortiora, scriptores non solum suos sensus, sed etiam omnium, libris ad discendum et animos exacuendos praeparant praecepta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말3)

SEARCH

MENU NAVIGATION