라틴어 문장 검색

Sed mihi videtur pessimi agricolae committere ut satis herba proveniat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 6:3)
Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel prae-fervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 3:1)
Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 9:4)
Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 26:1)
quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 30:3)
idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 5:2)
Primum quod nulla stirps ante quam deponatur vexata et infracta melius provenit quam quae integra et inviolata sine iniuria deposita est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:4)
nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:4)
mergis namque, qui nobis maxime placent, propagata celerrime provenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 2:4)
Sed non quid in uno vel altero experimento casu fiat, verum quid certa ratione plerumque proveniat, discentibus praecipere debemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 2:3)
Nam roscidas si recideris, parum commode proveniunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 6:2)
melior tamen riguo provenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:2)
Ulmus, quod et vitem commodissime patitur, et iucundissimum pabulum bubus affert, variisque generibus soli provenit, a plerisque praefertur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:3)
Quae ulmus a positione bene provenerit,eius summae virgae falce debent enodari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 14:2)
alterum, quod ex duro provenit, quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert, pampinarium vocant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION