라틴어 문장 검색

quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 1:2)
Egregie facis - inquiro enim - et persevera, quod iustitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 1:1)
'Italicus es an provincialis?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 2:5)
Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 9:1)
Qua ex causa, cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, et petii veniam huius muneris et impetravi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:1)
Provinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 2:2)
Erant tamen, qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumve dimissos.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 5:1)
TRAIANUS PLINIO Et solvisse vos cum provincialibus dis immortalibus vota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 361)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum vellem, domine, Apameae cognoscere publicos debitores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere quidem universos, ut a me rationes coloniae legerentur, numquam tamen esse lectas ab ullo proconsulum;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 471)
Praeivimus et commilitonibus ius iurandum more sollemni, eadem provincialibus certatim pietate iurantibus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 522)
TRAIANUS PLINIO Quanta religione et laetitia commilitones cum provincialibus te praeeunte diem imperii mei celebraverint, libenter, mi Secunde carissime, agnovi litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 531)
Est enim adductus ad me in perpetuum relegatus Iulio Basso proconsule.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:2)
Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dumtaxat per biennium, interrogavi hunc, quem relegaverat, an adisset docuissetque proconsulem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:3)
TRAIANUS PLINIO Quid in persona eorum statuendum sit, qui a P. Servilio Calvo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto restituti in provincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum causas eius facti a Calvo requisiero.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 571)
Recitata est sententia Veli Pauli proconsulis, qua probabatur Archippus crimine falsi damnatus in metallum:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION