라틴어 문장 검색

natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri fundamenta sunt, magna parte ita proclive est ut non solum missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent, graviter in hostem inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 444:1)
plurimos manu sua comminus eminusque vulneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit, quia qui in turribus portae erant sustinebant tela, ne in permixtos suos conicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 270:1)
legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 138:1)
quibus provolutis ad pedes fortuna inquit vestra facit ut et irae meae et orationi temperem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 398:2)
hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas quibus eminus utitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:1)
ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 722:1)
plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo ut ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 59:3)
Est enim circulus posito quodam puncto et alio eminus defixo illius puncti, qui eminus fixus est, aequaliter distans a primo puncto circumductio et ad eundem locum reversio, unde moveri coeperat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION