라틴어 문장 검색

quodsi satis prudenter dicenda viderint, iam prope consummata fuerit praecipientis opera;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 120:2)
adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 63:1)
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 149:1)
proxima stilo cogitatio est, quae et ipsa vires ab accipit, estque inter scribendi laborem extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 226:1)
sed si forte aliquis inter dicendum effulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est inhaerendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 230:1)
alioqui vel extemporalem temeritatem malo quam male cohaerentem cogitationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 231:4)
addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest, quod, cum stilus secreto gaudeat atque omnes arbitros reformidet, extemporalis actio auditorium frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 249:3)
nec quisquam tantum fidat ingenio, ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis paulatim perducemus ad summam, quae neque perfici neque contineri nisi usu potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 251:1)
extemporalis oratio non alio videtur mentis vigore constare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 98:2)
prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 223:1)
Sed Marius impigre prudenterque suorum et hostium res pariter attendere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장2)
In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 15:4)
Quaedam media, quae nihilo magis secundum naturam sunt quam contra naturam, tamquam prudenter ambulare, conposite sedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 36:3)
magnum est honeste mori, prudenter, fortiter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 6:5)
Patrem servare bonum est, et sententiam prudenter in senatu dicere bonum est, et iuste decernere bonum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION