라틴어 문장 검색

Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IX 5:1)
Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 1:1)
INTERROGATUS est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, hasne urbis an has urbes et hanc turrem an hanc turrim dici oporteret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:1)
Et Probum ait respondisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 4:1)
Tum Probus iam commotior, Noli, inquit, igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, 'urbis' an 'urbes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 9:1)
His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 10:1)
- Formam quidem hercle verbis depinxti probe!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 7:7)
scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 5:1)
Est haec quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia et paenitere nisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso alio quoque modo usitati sunt et paenitet ab eo quod est paene et paenuria dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 10:1)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus De Occulta Litterarum Significatione in Epistularum C. Caesaris Scriptura.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 6:1)
sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum videri debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 13:2)
Quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso vos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 6:2)
Haec quidem ille ad nos prudenter et benivole et adsidue dictitabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 5:1)
Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem percontatusque essem quid de ratione ista reddita sentiret, Dixit quidem, inquit, probe et vere quid accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret non dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION