라틴어 문장 검색

Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:4)
Post orationem psalmi concrepant et lassa cervix, poplites vacillantes in somnumque vergentes oculi nimio mentis ardore vix impetrant, ut quiescant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:11)
aspice quo fremitu monstratos perferat ictus et quanto galeae curvetur pondere, quanta poplitibus sedeat quam denso fascia libro, et ride positis scaphium cum sumitur armis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI135)
pro totis legionibus hi tamen et pro omnibus auxiliis atque omni pube Latina sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII102)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:3)
Agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus Rutuli veteresque Sicani, Stant Gauranae acies et picti scuta Labici:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:2)
Ideo tunc et pubes et genae et aliae partes corporis vestiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 3:2)
Impatiensque diu non grati victima sacri, Cornua succincti premerent cum torva ministri, Deposito victum praebebat poplite collum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:48)
Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla Signiferi regione poli, nisi, poplite lapso, Ultima curvati procederet ungula Tauri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:43)
Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis, Advectos cum plena ferant praesepia culmos, Ore novas poscens moribundus labitur herbas, Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:37)
sine ullo Tegmine poples erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:24)
adnixus zeugma est, 'adnixi' enim debuit dicere, ut paulo post haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum, aut portum tenet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1445)
biremis naves habentes remorum ordinem geminum, ut alibi triplici pubes quam Dardana versu inpellunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1825)
'pubes' autem flos iuventutis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3993)

SEARCH

MENU NAVIGATION