라틴어 문장 검색

nam pulchritudo infra pudicitiam principis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 9:5)
Nostrum hoc convivium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitaverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 2:1)
Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conviviorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam venditarent, plerique ex plebe Romana vino madidi in comitium venirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 4:3)
Iulia lex populis ex quo, Faustine, renata est Atque intrare domos iussa Pudicitia est, Aut minus aut certe non plus tricesima lux est, Et nubit decimo iam Telesilla viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, VII1)
Bis vicine Nepos - nam tu quoque proxima Florae Incolis et veteres tu quoque Ficelias - Est tibi, quae patria signatur imagine voltus, Testis maternae nata pudicitiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII1)
Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus Nec qualem Curio, dum prandia portat aranti, Hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx, Sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae Filius et possit sponsam te sponsa vocare:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV1)
Felix, quae tenerum vexabit sponsa maritum Et quae te faciet prima puella virum!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVI4)
Contigit et thalami mihi gloria rara fuitque Una pudicitiae mentula nota meae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII4)
Cum tamen instaret, 'deciens mihi dotis in auro Sponsa dabis' dixi;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIII3)
Flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur, Tondebit pueros iam nova nupta tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVIII2)
Talis eras, modo tonse Pelops, positisque nitebas Crinibus, ut totum sponsa videret ebur.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXIV2)
veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera collocavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5359)
nam ideo subiunxit 'sponsae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3445)
vel qui sponsam non audierit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3453)

SEARCH

MENU NAVIGATION