라틴어 문장 검색

quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:2)
sin animas hominum dicent in corpora semper ire humana, tamen quaeram cur e sapienti stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus, [si non, certa suo quia semine seminioque] nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:8)
At specimen sationis et insitionis origo ipsa fuit rerum primum natura creatrix, arboribus quoniam bacae glandesque caducae tempestiva dabant pullorum examina supter;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:1)
Africa albula harundinea asinastra, atra palusca, Augusta bifera Carica, caldica alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiva duricoria Herculanea Liviana ludia leptoludia Marsica Numidica pulla Pompeiana praecox, Tellana atra.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:3)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
Haedique petulci Floribus insultent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 3:1)
Praeterea teneri tremulis in vocibus haedi Corniferas norunt matres agnique petulci.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 3:3)
nam vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est qui quattuor pedibus graditur formatosque pullos parit et nutrit lacte quos generat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:4)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Cum gravis extremas Vestinus duceret horas Et iam per Stygias esset iturus aquas, Ultima volventis oravit pensa sorores, Ut traherent parva stamina pulla mora, Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXIII1)
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores Stamina nec surdos vox habet ista deos, Sospite me sospes Latias reveheris ad urbes Et referes pili praemia clarus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVIII3)
Incensura nives dominae Setina liquantur, Nos bibimus Corsi pulla venena cadi;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II3)
una ponetur cenula mensa, Haedus, inhumani raptus ab ore lupi, Et quae non egeant ferro structoris ofellae, Et faba fabrorum prototomique rudes;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII8)
Pullus ad haec cenisque tribus iam perna superstes Addetur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLVIII9)
Venator leporem, colonus haedum, Piscator ferat aequorum rapinas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII10)

SEARCH

MENU NAVIGATION