라틴어 문장 검색

et nos misere decepit ad obsidendos et puniendos Christianos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 114:10)
et sic Dominum coeli, apud quem non est iniquitas, venia et confessione delictorum vestrorum [0571A] purgati, facite vobis placabilem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:10)
Idcirco omnes de hac impietate cunctorumque foeditate delictorum ad confessionem et correctionem paterne cohortatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:3)
Qui confessione delictorum suorum in vera cordis compunctione et lacrymis peracta, Dominici quoque corporis et sanguinis communione percepta, sic spirituali scuto munitus et protectus, ab hac luce subtractus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:2)
Rex vero Damascenorum, Geneadoil, et universi principes gentilium, audita suorum contritione, plurimorumque captione et Baldewini glorificatione, tota nocte diffugium fecerunt, metuentes ne mane facto, altero in latere montis reperti, et a Christianis audaci incursu impetiti, capitali sententia punirentur, aut superati a Sarracenis regionis pro nihilo computati decollarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:1)
qui delictorum suorum confessione facta, indulgentia accepta, et Dominici corporis communione, urbem fortiter assiliunt in mari et in terra cum Pisanis et Genuensibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:11)
- Post confessionem delictorum, episcopo Gerhardo crucem Domini praeferente, rex per medios hostes irrumpit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 132:2)
Et hoc dicto cum jurejurando, confessionem delictorum suorum coram iisdem episcopis fecit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 133:1)
- Episcopus Mediolanensium omnem exercitum ad confessionem delictorum suorum cohortatur, et universa multitudo ad bellandos hostes in quinque acies cum ducibus suis ordinatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 29:2)
Secunda autem feria jam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, divino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei viventis faciens, omnes ad confessionem delictorum venire admonuit, quos in nomine Jesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absolvit, universos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii [0613B] Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:1)
- Post fugam Reymundi universi duces exercitus, cum reliqua multitudine tentoriis et uxoribus suis in via delictis, celerem fugam arripiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 35:3)
Sed nemine illis obviam facto, praedam boum oviumque Christianorum ante urbis moenia in pascuis repertam abduxerunt, ut vel hac occasione Christiani ab urbe egressi, et eos insequentes, ex hostili industria punirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:2)
quod si nollent, capitali sententia universos ibidem comminatus est punire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:12)
Post haec celebratis octo diebus sancti Paschae ritu et honore Christianorum, Tankradus readunatis sociis et viribus, Femiam descendit, undique machinas et mangenas applicans, ut sic forte superata civitas in [0663D] manu sua, et non in manu Brodoan, redderetur, et cives cum traditore punirentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 38:7)
Nec modo alio intendit, nisi ut machinae, jactus lapidum assultusque circa urbis moenia fierent, quousque Sarracenorum interiore virtute edomita, urbs reddita aperiretur, cives gladio punirentur, aut victi caperentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION