라틴어 문장 검색

Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 33:1)
ita si discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:3)
cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem, rabie fera carens dum breve tempus animus est.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6316)
Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se pupula, cum sentire colorem dicitur album, atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, nec refert ea quae tangas quo forte colore praedita sint, verum quali magis apta figura, scire licet nihil principiis opus esse colore, sed variis formis variantes edere tactus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 17:8)
ut, lacerato oculo circum si pupula mansit incolumis, stat cernundi vivata potestas, dum modo ne totum corrumpas luminis orbem et circum caedas aciem solamque relinquas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:8)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
vix prae vino sustinet palpebras.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:8)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
Genuinum lumen e pupula, quacumque eam verteris, directa linea emicat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:1)
Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic convestiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:3)
sinum lacrimis implevit obortis sinus dicimus orbes oculorum, id est palpebras, quae a palpitatione dictae sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 301)
genis palpebris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6861)
aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:5)
munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret repelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quiescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:1)
oculis quoque pupula duplex Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 812)

SEARCH

MENU NAVIGATION