라틴어 문장 검색

De adiectione eius, qua media adaugetur, uti in tertio volumine de ionicis est perscripta, ita et in his transferatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장46)
stylobatisque adiectio quae fit per scamillos inpares, ex descriptione, quae supra scripta est in libro tertio, sumatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장23)
cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem adiectionibus temperaturas efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장2)
Cum ergo, quae sunt vera, falsa videantur et nonnulla aliter quam sunt oculis probentur, non puto oportere esse dubium, quin ad locorum naturas aut necessitates detractiones aut adiectiones fieri debeant, sed ita, uti nihil in his operibus desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장9)
sin autem inpedientur ab angustiis aut aliis necessitatibus, tunc erit ut ingenio et acumine de symmetriis detractiones aut adiectiones fiant, uti non dissimiles veris symmetriis perficiantur venustates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장57)
Sin autem cuneorum adiectionibus et detractionibus correptiones dierum aut crescentiae ex cuneis non probabuntur fieri, quod cunei saepissime vitia faciunt, sic erit explicandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장30)
qui autem adiectione dimidia aut ampliore sumptu onerantur, amissa spe et inpensa abiecta, fractis rebus et animis desistere coguntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말10)
Haec his proportionibus aut adiectionibus aut detractionibus comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장25)
donec longa dies perfecto temporis orbe quia etiam post purgationem opus est tempore, ut perseveret in purgatione et sic redeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7451)
et in ipsis purgationibus bonum meritorum secutus est ordinem, ut ante aeriam, inde aquae, post ignis diceret purgationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 74113)

SEARCH

MENU NAVIGATION