라틴어 문장 검색

Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장339)
sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장340)
Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장393)
Super ulcus vero inspergenda arida aloe . . . oenanthe est, et, si parum proficiet, chalcitis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장84)
Quicquid autem inspergitur, averso specillo infundi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장87)
Adustum vel medicamentis vel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장92)
Ubi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장115)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui (B), satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장118)
Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conveniuntque, in vulneribus (26, 27) exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장215)
si iam purgatur, mulso vel aqua, in qua ervum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장290)
Ulcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장313)
Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque vinum miscere et sic ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장373)
cantharidum purgatarum P. II;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장445)
deinde in balneo super vitiliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장477)
eaque sine oleo in balineo ante sudorem insperguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장479)

SEARCH

MENU NAVIGATION