라틴어 문장 검색

unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:4)
quid refert, si hoc ipsum salsum illi et venustum videbatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:14)
sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum videbatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:3)
Pusillus testis processit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 245:1)
Hoc tum est venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum aliquid, qui lacessivit, infligitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:12)
Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:7)
in quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi venusta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 179:5)
erat enim illa venustior et nobilior in volgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo Virtutis Marcellus idem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 35:5)
nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi sillybis libros inlustrarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)
verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 8:8)
sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam . . . verum haec tu tecum habeto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 15 12:8)
habuimus in Cumano quasi pusillam Romam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 2 4:1)
ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον. bene me hercule potuit Lucceius Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 44:1)
valde est venustum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 8:15)
si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 23 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION